Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SEXTUS

5

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[5] Isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum volatilem quiens, tota spe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit: 'iam quae possunt alia meis aerumnis temptari vel adhiberi subsidia, cui nec dearum quidem, quamquam volentium, potuerunt prodesse suffragia? quo rursum itaque tantis laqueis inclusa vestigium porrigam quibusque tectis vel etiam tenebris abscondita magnae Veneris inevitabiles oculos effugiam? quin igitur masculum tandem sumis animum et cassae speculae renuntias fortiter et ultroneam te dominae tuae reddis et vel sera modestia saevientes impetus eius mitigas? qui scias an etiam quem diu quaeritas illic in domo matris repperias?' sic ad dubium obsequium, immo ad certum exitium praeparata principium futurae secum meditabatur obsecrationis.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License