Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SEXTUS

13

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[13] Sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat. nec auscultatu paenitendo diligenter instructa illa cessavit, sed observatis omnibus furatrina facili flaventis auri mollitie congestum gremium Veneri reportat. nec tamen apud dominam saltem secundi laboris periculum secundum testimonium meruit, sed contortis superciliis subridens amarum sic inquit: 'nec me praeterit huius quoque facti auctor adulterinus. sed iam nunc ego sedulo periclitabor an oppido forti animo singularique prudentia sis praedita. videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae Stygias inrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt? indidem mihi de summi fontis penita scaturrigine rorem rigentem hauritum ista confestim defers urnula.' sic aiens crustallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora comminata, tradidit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License