IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de sertis et canticis compositum. hic illud etiam reprehendi animadvertisti, quod, cum aliis nominibus pueri vocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in versu. et quidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit. quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum vero Alexin vocat. sed Aemilianus, vir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, verum longe austerior ut putat Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus versus Platonico philosopho competere. etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo doceo factos? cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia; nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit. disce igitur versus Platonis philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:
Aster prin
men elampses eni zooisin eoios,
Nun de
thanon lampeis esperos en phthimenois.
item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros coniuncto carmine:
Nun ote meden
alecsis oson monon eiph’ oti kalos,
Optai kai
pante pasi periblepetai.
Thume, <ti>
menueis kusin osteon, eit’ aniesei
usteron.
ouch' outo Phaidron apôlesamen;
ne pluris commemorem, novissimum versum eius de Dione Syracusano si dixero, finem faciam: ô emon ekmênas thumon erôti Diôn.