IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in iudicio? an vos potius calumniosi, qui etiam haec in accusatione, quasi ullum specimen morum sit versibus ludere? Catullum ita respondentem malivolis non legistis:
«nam castum esse decet pium poetam
ipsum, versiculos nihil necesse est»?
Divus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum vorsibus muneraretur, ita scripsit: «lascivus versu, mente pudicus eras», quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda. ipsius etiam divi Adriani multa id genus legere me memini. aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator et censor divus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit. ceterum Maximum quicquam putas culpaturum, quod sciat Platonis exemplo a me factum? cuius versus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi; namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est; quippe natura vox innocentiae, silentium maleficio distributa.