IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sic confutatus maritus: «Et quid istic est?» ait «Nam licet forensi negotio officinator noster attentus ferias nobis fecerit, tamen hodiernae cenulae nostrae propexi. Vide sis ut dolium, quod semper vacuum, frustra locum detinet tantum et re vera praeter impedimentum conversationis nostrae nihil praestat amplius. Istud ego sex denariis cuidam venditavi, et adest ut dato pretio secum rem suam ferat. Quin itaque praecingeris mihique manum tantisper accommodas, ut exobrutum protinus tradatur emptori.?
E re nata fallaciosa mulier temerarium tollens cachinnum: «Magnum» inquit «istum virum ac strenuum negotiatorem nacta sum, qui rem, quam ego mulier et intra hospitium contenta iam dudum septem denariis vendidi, minoris distraxit.»
Additamento pretii laetus maritus: «Et quis est ille» ait «qui tanto praestinavit?» At illa: «Olim, inepte,» inquit «descendit in dolium sedulo soliditatem eius probaturus.»