IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Platoni habitudo corporis cognomentum dedit; namque Aristocles prius est nominatus. Ei Ariston fuisse pater dictus est; ceterum Perictione, Glauci filia, mater fuit: et de utroque nobilitas satis clara; nam Ariston pater per Codrum ab ipso Neptuno originem duxit, a Solone sapientissimo, qui legum Atticarum fundator fuit, maternus derivatus est sanguis. Sunt qui Platonem augustiore conceptu prosatum dicant, cum quidem Apollinis figuratio Perictionae se miscuisset. Mense etiam, qui apud Atticos thargelion dicitur, natus est, die qua apud Delum Latona fertur Apollinem Dianamque peperisse. Pridie Socraten genitum accepimus. Somnium etiam Socratis scitum ferunt: nam vidisse sibi visus est cygni pullum ex altari, quod in Academia Cupidini consecratum est, volasse et in eius gremio residisse et postea olorem illum pinnis caelum petisse, canore musico auditus hominum deorumque mulcentem. Cum hoc Socrates in conventu amicorum referret, Ariston Platonem puerum oblaturus Socrati magistro commodum prosequebatur. Quem ubi adspexit ille ingeniumque intimum de exteriore conspicatus est facie: «Hic ille erat, amici» inquit, «de Academia Cupidinis cygnus».