IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sed postea quam Socrates homines reliquit, quaesivit unde proficeret et ad Pythagorae disciplinam se contulit; quam etsi ratione diligenti et magnifica instructam videbat, rerum tamen continentiam et castitatem magis cupiebat imitari; et, quod Pythagoreorum ingenium adiutum disciplinis aliis sentiebat, ad Theodorum Cyrenas, ut geometriam disceret, est profectus et astrologiam adusque Aegyptum ivit petitum, ut inde prophetarum etiam ritus addisceret. Et ad Italiam iterum venit et Pythagoreos Eurytum Tarentinum et seniorem Archytam sectatus est. Atque ad Indos et Magos intendisset animum, nisi tunc eum bella vetuissent. Dialectica quapropter inventia Parmenidae ac Zenonis studiosius exsecutus, ita omnibus quae admirationi sunt singula suos libros explevit, ut primus tripertitam philosophiam copularet, sibique invicem necessarias partes nec pugnare inter se tantummodo, sed etiam mutuis adiuvare auxiliis ostenderet. Nam quamvis de diversis officinis haec ei essent philosophiae membra suscepta, naturalis a Pythagoreis, de Eleaticis rationalis atque moralis ex ipso Socratis fonte, unum tamen ex omnibus et quasi proprii partus corpus effecit; et, cum principes harum familiarum in politas sententias et inchoatas auditoribus tradidissent, eas hic, cum ratione limando tum ad orationis augustae honestissimam speciem induendo, perfectas atque etiam admirabiles fecit.