Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER PRIMUS

-5-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-5-

 

Initia rerum esse tria arbitratur Plato: deum et materiam inabsolutam,informem, nulla specie nec qualitatis significatione distinctam, rerumque formas, quas ideas idem vocat.Sed haec de Deo sentit, quod sit incorporeus. Is unus, ait, aperimetros, genitor rerumque omnium exstructor, beatus et beatificus, optimus, nihil indigens, ipse conferens cuncta. Quem quidem caelestem pronuntiat, indictum,innominabilem, ut ait ipse, aoraton, adamaston; cuius naturam invenire difficile est; si inventa sit, in multos eam enuntiari non posse. Platonis haec verba sunt: theon heurein te ergon, heuronta te eis pollous ekpherein adynaton. Materiam vero inprocreabilem incorruptamque commemorat, non ignem neque aquam nec aliud de principiis et absolutis elementis esse, sed ex omnibus primam, figurarum capacem fictionique subiectam, adhuc rudem et figurationis qualitate viduatam, deus artifex conformat universam. Infinitam vero idcirco, quod ei sit interminata magnitudo; nam quod infinitum est indistinctam magnitudinis habet finem; atque ideo, cum viduata sit fine,infinibilis recte videri potest. Sed neque corpoream (sed) nec sane incorpoream concedit esse; ideo autem non putat corpus, quod omne corpus specie qualicumque non careat; sine corpore vero esse non potest dicere, quod nihil incorporale corpus exhibeat; sed vi et ratione sibi eam videri corpoream, atque ideo nec tactu solo neque tamen sola opinione cogitationis intellegi. Namque corpora, propter insignem evidentiam sui, simili indicio cognosci; sed quae substantiam non habent corporum, ea cogitationibus videri;unde adulterata opinione ambiguam materiae huius intellegi qualitatem.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License