Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER PRIMUS

-9-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-9-

 

Animam vero animantium omnium non esse corpoream nec sane perituram,cum corpore fuerit absoluta, omniumque gignentium esse seniorem; atque ideo et inperitare et regere ea quorum curam fuerit diligentiamque sortita; ipsamque semper et per se moveri, agitatricem aliorum, quae natura sui inmota sunt atque pigra. Sed illam, fontem animarum omnium, caelestem animam, optimam et sapientissimam virtute esse genetricem, subservire etiam fabricatori deo et praesto esse ad omnia inventa eius pronuntiat. Verum substantiam mentis huius numeris et modis confici congeminatis ac multiplicatis augmentis incrementisque per se et extrinsecus partis; et hinc fieri ut musice mundus et canore moveatur.Naturasque rerum binas esse, et earum alteram esse, quam quidem doxasten appellat ille et quae videri oculis et adtingi manu possit; alteram, quae veniat in mentem, cogitabilem et intellegibilem; detur enim venia novitati verborum, rerum obscuritatibus serventi. Et superiorem quidem partem mutabilem esse ac facilem contuenti, hanc autem, quae mentis acie videtur et penetrabili cogitatione percipitur atque concipitur, incorruptam, inmutabilem, constantem eandemque et semper esse. Hinc et duplicem rationem interpretationemque dicit: namque illa visibilis fortuita et non ita perseveranti suspicione colligitur, at haec intellegibilis vera, perenni et constanti ratione probatur esse.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License