IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Globorum vero caelestium, nexorum inter se per vices mutuas, omnium supremum esse eum qui inerrabili meatu censetur; eius amplexu ceteros coerceri. Et esse aplanesi primum ordinem, secundum Saturno datum, Iovi tertium, Martem quartum tenere, quintum Mercurio dari, sextum Veneris esse, septimum solis itineribus incendi, octavum metiri lunam.Exinde elementis omnia ac principiis occupari. Ignem ante alia superiorem esse, mox aeris locum, hinc aquae proximum et tunc globum terrae in medio situm, aequalem loco ac figura, inmobilem stare. Hoc astrorum ignes sphaeris adfixos perpetuis atque indefessis cursibus labi, et hoc animalis deos dicit esse; sphaerarum vero ingenium ex igni coalitum et fabricatum.Iam ipsa animantium genera in quattuor species dividuntur, quarum una est ex natura ignis eiusmodi qualem solem ac lunam videmus ceterasque siderum stellas, alterum ex aeria qualitate hanc etiam daemonum dicit, tertium ex aqua terraque coalescere; et mortale genus corporum ex eo dividi terrenum atque terrestre sic enim engeion et epigeion censuit nuncupanda terrenumque esse arborum ceterarumque frugum, quae humi fixae vitam trahunt, terrestria vero quae alit ac sustinet tellus.Deorum trinas nuncupat species, quarum est, prima unus et solus summus ille, ultramundanus, incorporeus, quem patrem et architectum huius divini orbis superius ostendimus; aliud genus est quale astra habent ceteraque numina, quos caelicolas nominamus; tertium habent, quos medioximos Romani veteres appellant, quod (est) sui ratione, sed et loco et potestate diis summis sunt minores, natura hominum profecto maiores.