Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER PRIMUS

-12-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-12-

 

Sed omnia quae naturaliter et propterea recte feruntur providentiae custodia gubernantur nec ullius mali causa deo poterit adscribi. Quare nec omnia ad fati sortem arbitratur esse referenda. Ita enim definit: providentiam esse divinam sententiam, conservatricem prosperitatis eius, cuius causa tale suscepit officium; divinam legem esse fatum, per quod inevitabiles cogitationes dei atque incepta conplentur. Unde si quid providentia geritur, id agitur et fato, et quod fato terminatur providentia debet susceptum videri. Et primam quidem providentiam esse summi exsuperantissimique deorum omnium, qui non solum deos caelicolas ordinavit, quos ad tutelam et decus per omnia mundi membra dispersit, sed natura etiam mortales eos, qui praestarent sapientia ceteris terrenis animantibus, ad aevitatem temporis edidit fundatisque legibus reliquarum dispositionem ac tutelam rerum, quas cotidie fieri necesse est, diis ceteris tradidit. Unde susceptam providentiam dii secundae providentiae ita naviter retinent, ut omnia, etiam quae caelius mortalibus exhibentur, inmutabilem ordinationis paternae statum teneant. Daemonas vero, quos Genios et Lares possumus nuncupare, ministros deorum arbitratur custodesque hominum et interpretes, si quid a diis velint.Nec sena omnia referenda esse ad vim fati putat, sed esse aliquid in nobis et in fortuna esse non nihil. Et fortunae quidem inprovidos casus ignorari a nobis fatetur; instabile enim quiddam et incurrens intercedere solere, quae consilio fuerint et meditatione suscepta, quod non patiatur meditata ad finem venire. Et tunc quidem cum inpedimentum istud utiliter provenit, res illa felicitas nominatur; at ubi repugnationes istae nocivae erunt, infelicitas dicitur. Omnium vero terrenorum nihil homine praestabilius providentia dedit.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License