IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sensus vero ipsi ad ea quae sunt sensibilia apte conposita natura intellegentiam cognatam tenent. Ac primo oculorum acies gemellas perlucidas et quadam luce visionis inlustres noscendi luminis officium tenere. Auditionem vero, aeriae naturae participem, aeris nuntiis percipere sonores. Iam gustatus solutiores esse sensus ideoque umidioribus et aquosis potius commodatos. Tactum etiam terrarum atque corporeum solidiora quaeque contingi offendique possunt sentire. Eorum etiam quae corrupta mutantur separata intellegentia est; in media namque regione oris nares natura constituit, quarum bifori via odor cum spiritu commeat. Conversiones autem multationesque odoratus causas dare easque de corruptis vel adustis vel mitescentibus aut madefactis sentiri, cum quidem ea, quae feruntur vapore vel fumo exhalantur, odorum viis iudicium sensusque succedunt; nam res integrae et aer purus numquam eiusmodi auris inficiunt eos.Sensus quidem ipsi communes nobis sunt cum ceteris animantibus; at enim hominis sollertia eiusmodi divino beneficio instructior auctiorque, quod auditus illi est visusque praestantior. Oculis namque metitus est caelum siderumque circuitus et astrorum obitus atque ortus eorumque cum significatibus spatia comprehendit, ex quo pulcherrimus et uberrimus fons ille philosophiae profluxit. Auditu vero quid homini magnificentius potuit evenire, per quem prudentiam sapientiamque condisceret numerosque orationis metiretur ac modos faceret fieretque ipse totus modulatus ac musicus? Lingua et dentium vallum et ipsius osculi venustas accessit. Quod quidem aliis animantibus ad explendam victus necessitatem inferendasque ventri copias conparatum est, sed homini promptuarium potius rectae rationis et suavissimae orationis hoc datum est, ut, quae prudentia corde conceperit, ea sensa promat oratio.