Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER PRIMUS

-17-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-17-

 

At cum totius corporis tres dicat esse substantias, primam vult videri ex igni et aqua et ceteris elementis, aliam ex consimilibus partibus viscerum, ossiculorum, cruoris et ceterorum, tertiam de discrepantibus diversisque membris, id est capite, utero et articulis disparibus. Unde et substantia, quae de simplicibus constat elementis, si id quod necessitate victus extrinsecus adrogatur commodo congruit et generi singulorum, qualitatem corporis temperiemque custodit, et illis quae de consimilibus, robur auget et iis, quae inter se disparia supra diximus, pulchritudinem nutrit; et simul aequalitas ista sicci atque umidi,ferventis ac frigidi sanitatem, vires speciemque largitur, sicuti illa intemperans atque inmoderata permixtio singulis universisque vitatis animal celeri exitio corrumpit.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License