IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Tripertitam animam idem dicit: primam eius rationabilem esse partem,aliam excandescentiam vel inritabilitatem, tertiam adpetitus; eadem cupiditatem possumus nuncupare. Sed tunc animanti sanitatem adesse, vires, pulchritudinem, cum ratio totam regit parentesque ei inferiores duae partes concordantesque inter se iracundia et voluptas nihil adpetunt, nihil commovent, quod inutile esse duxeri ratio. Eiusmodi ad aequabilitatem partibus animae temperatis, corpus nulla turbatione frangitur. Alioquin invehit aegritudinem atque invalentiam et foeditatem, cum incompositae et inaequales inter se erunt, cum irascentiam et consilium subegerit sibique subiecerit cupiditas aut cum dominam illa reginamque rationem, obsequente licet et pacata cupidine, ira flagrantior vicerit. Sed aegritudinem mentis stultitiam esse dicit eamque in partes duas dividit; harum unam inperitiam nominat, aliam insaniam vocat; et inperitae morbum ex gloriosa iactatione contingere, cum eorum, quorum ignarus est, doctrinam aliquis scientiamque mentitur; furorem vero pessima consuetudine et libidinosa vita solere evenire hancque insaniam nominari, quam vitiosa qualitas corporis prodit, cum ea quae rationi sunt parata in ipso vertice inportunis angustiis coartantur. At enim hominem tunc esse perfectum, cum anima et corpus aequaliter copulantur et inter se conveniunt sibique respondent, ut firmitas mentis praevalentibus corporis viribus non sit inferior; corporis vero tunc nativis incrementis augetur, cum valitudinis ratio procurata salubriter modum necessarii victus nescit excedere nec valitudo obteritur magnitudine externorum laborum nec pabuli sarcina inmoderatius invecti vel non, ut oportet, digesti distributique per corpus. Tunc enim artus ac membra vigoris debiti modum et vires retinent, cum id quod infertur ad totius corporis conservationem veluti singillatim exaequatum cunctis partibus dividitur. Verum enimvero tunc exitium corpor...