IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hominem ab stirpe ipsa neque absolute malum nec bonum nasci, sed adutrumque proclive ingenium eius esse; habere semina quidem quaedam utrarumque rerum cum nascendi origine copulata, quae educationis disciplina in partem alteram debeant emicare; doctoresque puerorum nihil antiquius curare oportet quam ut amatores virtutum velint esse, moribus, institutis eos ad id prorsus inbuere, et regere et regi discant magistra iustitia. Quare praeter cetera induci ad hoc eos oportere, ut sciant quae sequenda fugiendaque sint, esse honesta et turpia, plena illa voluptatis ac laudis,haec [tenus] dedecoris ac turpitudinis; honesta eadem, quae sunt bona,confidenter optare non oportere. Tria genera ingeniorum ab eo sunt comprehensa, quorum praestans et egregium appellat unum, alterum deterrimum pessimumque, tertium ex utroque modice temperatum medium nuncupavit: mediocritatis huius vult esse participes puerum docilem et virum progredientem ad modestiam eundemque commodum ac venustum. Eiusmodi quippe medietatis inter virtutes et vitia intercedere dicebat tertium quiddam, ex quo alia laudanda, alia culpanda essent. Inter scientiam et inscientiam validam alteram opinionem, alteram falsam pervicaciae vanitate iactatam, inter pudicitiam libidinosamque vitam abstinentiam et intemperantiam posuit, fortitudini ac timori medios pudorem et ignaviam fecit.Horum quippe, quos mediocres vult videri, neque sinceras esse virtutes nec vitia tamen mera et intemperata, sed hinc atque inde permixta esse.