Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-7-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-7-

 

Per has tres animae partes quartam virtutem, iustitiam, aequaliter dividentem se scientiamque causam esse dicit, ut unaquaeque portiore ratione ac modo ad fungendum munus oboediat. Hanc ille heros modo iustitiam nominat, nunc universae virtutis nuncupatione conplectitur et item fidelitatis vocabulo nuncupat; sed cum ei a quo possidetur est utilis, benivolentia est, at cum foras spectat et est fida speculatrix utilitatis alienae, iustitia nominatur. Est et illa iustitia, quae quartum in vulgata divisione virtutum locum possidet, quae cum religiositate, id est hosioteti, copulatur; quarum religiositas deum honori ac suppliciis divinae rei mancipata est, illa vero hominum societatis et concordiae remedium atque medicina est. Duabus autem aequalibus de causis utilitatem hominum iustitia regit, quarum est prima numerorum observantia et divisionum aequalitas et eorum quae pacta sunt symbole, ad haec ponderum mensurarumque custodia et communicatio opum publicarum; secunda finalis est et veniens ex aequitate partitio, ut singulis in agros dominatus congruens deferatur ac servetur, (bonus) opimis optatior, minor non bonis; ad hoc bonus quisque natura et industria in honoribus et officiis praeferatur, pessimi cives luce careant dignitatis. Sed ille iustus in defetendo honore ac servando modus est ei qui est suffragator bonorum et malorum subiugator, ut semper in civitate emineant, quae sunt omnibus profutura, iaceant et subiecta sint cum suis auctoribus vitia.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License