IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sed adprime bonos et sine mediocritate deterrimos paucos admodum rarioresque et, ut ipse ait, numerabiles esse; eos autem, qui nec plane optimi nec oppido deterrimi sint, sed quasi medie morati, plures esse. Sed neque superiores obtinere recta omnia neque culpabiles in omnibus labi. Horum vitia nec gravata nec intempestiva sunt aut nimium criminosa, quorum substantia est ex redundantia vel defectu, quibus et adprobationis integritas et modus est et qui inter laudem vituperationemque mediam viam vadunt. Iisque rerum capessendarum eiusmodi studia excitantur, ut nunc boni atque honestieos rationes invitent, nunc inhonesta lucra et turpes inliciant voluptates.Talibus viris nec amicitiarum fides perseverat et amores non semper inprobi nec honesti tamen eorum animos incurrunt.