IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Perfecte sapientem esse non posse dicit Plato, nisi ceteris ingenio praestet, artibus et prudentiae partibus absolutus atque iis iam tum a pueris inbutus, factis congruentibus et dictis adsuetus, purgata et efficata animi voluptate, eiectis ex animo hinc ... abstinentia atque patientia omnibusque doctrinis ex rerum scientia eloquentiae venientibus. Eum qui per haec profectus fidenti et securo gradu virtutis via graderetur, adeptum solidam vivendi rationem, repente fieri perfectum; hunc repente praeteriti futurique aevi ultimas partes adtingere et esse quodammodo intemporalem. Tum post hoc, vitiis exclusis incertisque etiam missis, omnia quae ad beatam vitam fuerunt non ex aliis pendere nec ab aliis deferri sibi posse, sed in sua manu esse sapiens recte putat. Quare nec in secundis rebus effertur nec contrahitur in adversis, cum se ornamentis suis ita instructum sciat, ut ab his nulla vi segregetur. Hunc talem non solum inferre, sed ne referre quidem oportet iniuriam. Non enim eam contumeliam putat, quam inprobus faciat, set (eam non putat, quam) patientia firmiter toleret, quando quidem naturae lege in animo eius sculptum sit quod nihil horum possit nocere sapienti, quae opinantur ceteri mala esse. Equidem sapientem illum conscientia sua fretum, securum et confidentem in omnin vita dicit futurum, quod et omnia accidentia reputet ad meliores rationes trahens et quod nihilo morose vel difficulter excipiat sibique persuadeat pertinere res suas ad inmortales deos. Iam ille diem mortis suae propitius nec invitus exspectat, quod de animae inmortalitate confidat; nam vinculis liberata corporeis, sapientis anima remigrat ad deos et pro merito vitae purius castiusque transactae hoc ipso usu deorum se condicioni conciliat.