IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Possum equidem tibi et ipsius nominis controversiam facere, neminem nostrum pauperem esse qui supervacanea nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt. namque is plurimum habebit, qui minimum desiderabit; habebit enim quantum volet qui volet minimum. et idcirco divitiae non melius in fundis et in fenore quam in ipso hominis animo aestimantur, qui si est avaritia egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit. quae quidem vera confessio est paupertatis; omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae venit, nec refert, quam magnum sit quod tibi minus est. non habuit tantam rem familiarem Philus quantam Laelius, nec Laelius quantam Scipio, nec Scipio quantam Crassus Dives, at enim nec Crassus Dives quantam volebat; ita cum omnis superaret, a suamet avaritia superatus est omnibusque potius dives visus est quam sibi. at contra hi philosophi quos commemoravi non ultra volentes quam poterant, sed congruentibus desideriis et facultatibus iure meritoque dites et beati fuerunt. pauper enim fis appetendi egestate, dives non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur. igitur, Aemiliane, si pauperem me haberi vis, prius avarum esse doceas necesse est. quod si nihil in animo deest, de rebus extrariis quantum desit non laboro, quarum neque laus in copia neque culpa in penuria consistit.