Lucius Apuleius
Apologia

-21-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-21-

 

Sed finge haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi fortuna divitias invidit easque, ut ferme evenit, aut tutor imminuit aut inimicus eripuit aut pater non reliquit: hocine homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus vitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni? equus si virtutibus suis polleat, ut sit aequabilis vector et cursor pernix, nemo ei penuriam pabuli exprobrat: tu mihi vitio dabis non facti vel dicti alicuius pravitatem, sed quod vivo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, levius vestio, minus obsono? atqui ego contra, quantulacumque tibi haec videntur, multa etiam et nimia arbitror et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus quanto collectior. namque animi ita ut corporis sanitas expedita, imbecillitas laciniosa est, certumque signum est infirmitatis pluribus indigere. prorsus ad vivendum velut ad natandum is melior, qui onere liberior; sunt enim similiter etiam in ista vitae humanae tempestate levia sustentui, gravia demersui. equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit, eum esse deo similiorem.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License