IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Proinde gratum habui [obiecistis, cum] ad contumeliam diceretis rem familiarem mihi peram et baculum fuisse. quod utinam tantus animi forem, ut praeter eam supellectilem nihil quicquam requirerem, sed eundem ornatum digne gestarem, quem Crates ultro divitiis abiectis appetivit. Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, vir domi inter Thebanos proceres dives et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donavit, multis servis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo sprevit, villas ornatissimas una perula mutavit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudavit flexis ad hoc Homericis versibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat. principium dicam, ne me haec ad defensionem putes confinxisse:
Pêrê tis polis esti mesô eni oinopi tuphô.
iam cetera tam mirifica, quae si tu legisses, magis mihi peram quam nuptias Pudentillae invidisses. peram et baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferis vexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam? non sunt quidem ista Platonicae sectae gestamina, sed Cynicae familiae insignia. verum tamen hoc Diogeni et Antistheni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus. Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de veritate regni certabundus baculo vice sceptri gloriabatur. ipse denique Hercules invictus -- quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula animis sordent -- , ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob virtutes ascitus est, neque una pelli vestitior fuit neque uno baculo comitatior.