IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
De patria mea vero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio meis scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Avito c. u. praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non video quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa. non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione vitam vivere inierit, considerandum est. holitori et cauponi merito est concessum holus et vinum ex nobilitate soli commendare, vinum Thasium, holus Phliasium; quippe illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuverit et regio fecunda et caelum pluvium et ventus clemens et sol apricus et solum sucidum. enimvero animo hominis extrinsecus in hospitium corporis immigranti quid ex istis addi vel minui ad virtutem vel malitiam potest? quando non in omnibus gentibus varia ingenia provenere, quanquam videantur quaedam stultitia vel sollertia insigniores? apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est, apud Athenienses catos Meletides fatuus. nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis oppidum essemus. quo tamen victo ad Masinissam regem munere populi R. concessimus ac deinceps veteranorum militum novo conditus splendidissima colonia sumus, in qua colonia patrem habui loco principis IIviralem cunctis honoribus perfunctum; cuius ego locum in illa re p., exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener pari, spero, honore et existimatione tueor. cur ergo illa protuli? ut mihi tu, Aemiliane, minus posthac suscenseas, potiusque ut veniam inpertias, si per neglegentiam forte non elegi illud tuum Atticum Zarat, ut in eo nascerer.