IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Verum haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, partim autem, qui providentiam mundi curiosius vestigant et impensius deos celebrant, eos vero vulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati daemonion, Platonis To agathon. gratulor igitur mihi, cum et ego tot ac tantis viris adnumeror. Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt vana et inepta simpliciter vereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt. «cur» inquit «piscium quaedam genera quaesisti?» quasi id cognitionis gratia philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae causa liceret. «cur mulier libera tibi nupsit post annos XIII viduitatis?» quasi non magis mirandum sit quod tot annis non nubserit. «cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi videbatur?» quasi quisquam debeat causas alienae sententiae reddere. «at enim maior natu non est iuvenem aspernata.» igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere vellet mulier viro, vidua caelibi, maior iuniori. iam et illa similia: «habet quiddam Apuleius domi quod sancte colit»: quasi non id potius crimen sit, quod colas non habere. «cecidit praesente Apuleio puer.» quid enim, si iuvenis, quid, si etiam senex adsistente me corruisset vel morbo corporis impeditus vel lubrico soli prolapsus? hiscine argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio mulieris et obsonio piscium?