Lucius Apuleius
Apologia

-28-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-28-

 

Possem equidem bono periculo vel his dictis contentus perorare: quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superest, cedo, si videtur, singula consideremus. atque ego omnia obiecta, seu vera seu falsa sunt, non negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum convenit, aperte intellegat nihil in philosophos non modo vere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamvis liceat negare, tamen potius habeant defendere. primum igitur argumenta eorum convincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere; dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio experirentur. ibi etiam de falsa invidia deque epistulis mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me susceptum officii gratia quam lucri causa docebo. quod quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane quanto angori quantaeque dividiae fuit; inde omnis huiusce accusationis obeundae ira et rabies et denique insania exorta est. quae si omnia palam et dilucide ostendero, tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt contestabor puerum illum Sicinium Pudentem privignum meum, cuius obtentu et voluntate a patruo eius accusor, nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum, non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem futurum.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License