Lucius Apuleius
Apologia

-29-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-29-

 

Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem magiae quasi validissimum in principio dici animadvertisti, nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio quaesisse. utrum igitur horum ad suspectandam magian valet? quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? (scilicet ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse atque ita opera cuiusque artis permutanda, si vellem calumniis vestris vitare, ut faber mihi piscem everreret, ut piscator mutuo lignum dedolaret.) an ex eo intellexistis maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur? (credo, si convivio vellem, gratis quaesissem.) quin igitur etiam ex aliis plerisque me arguitis? nam saepe numero et vinum et holus et pomum et panem pretio mutavi. eo pacto cuppedinariis omnibus famem decernis; quis enim ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia quae depenso parantur non cenae, sed magiae desiderari? quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus mercede invitatis ad quod solent, ad piscem capiundum, (quos tamen nullos ad testimonium produxere, quippe qui nulli fuerunt), neque in ipso pretio rei venalis (cuius tamen quantitatem nullam taxavere, ne, si mediocre pretium dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur) -- si in his, ut dico, nulla suspicio est: respondeat mihi Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae sit inductus.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License