Lucius Apuleius
Apologia

-31-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-31-

 

Haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe verisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam pervulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset; enimvero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas coctus? ceterum ad magian nihil quicquam videtur mihi adiutare. dicam unde id coniectem. Pythagoram plerique Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati tamen memoriae prodiderunt, cum animadvertisset proxime Metapontum in litore Italiae suae, quam subsicivam Graeciam fecerat, a quibusdam piscatoribus everriculum trahi, fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico piscis eos, qui capti tenebantur, solvi retibus et reddi profundo; quos scilicet eum de manibus amissurum non fuisset, si quid in his utile ad magian comperisset. sed enim vir egregie doctus et veterum aemulator meminerat Homerum, poetam multiscium vel potius cunctarum rerum adprime peritum, vim omnem medicaminum non mari, sed terrae scripsisse, cum de quadam saga ad hunc modum memoravit:

E tosa pharmaka ede, osa trephei eureia chthon.

itemque alibi carminum similiter:

pleista pherei zeidôros aroura
pharmaka, polla men esthla memigmena, polla de lugra,

 cum tamen numquam apud eum marino aliquo et piscolento medicavit nec Protheus faciem nec Ulixes scrobem nec Aeolus follem nec Helena creterram nec Circe poculum nec Venus cingulum. at vos soli reperti estis ex omni memoria, qui vim herbarum et radicum et surculorum et lapillorum quasi quadam colluvione naturae de summis montibus in mare transferatis et penitus piscium ventribus insuatis. igitur ut solebat ad magorum cerimonias advocari Mercurius carminum vector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Trivia, vobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License