Lucius Apuleius
Apologia

-32-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-32-

 

Dixi, cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et piscibus. nunc, si videtur, credamus Aemiliano solere pisces etiam ad magicas potestates adiutare. num ergo propterea quicumque quaerit et ipse magus est? eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et qui vectem perfossor et qui gladium sicarius. nihil in rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi. nec tamen omnia idcirco ad nequiorem suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris, cum et medicamento parentur et sacrificio. ceterum eodem piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem propulsasse; etiam mergos et delfinos et scillam tu eodem referes, etiam gulones omnes, qui inpendio a piscatoribus mercantur, etiam ipsos piscatores, qui omnium generum piscis arte adquirunt. «cur ergo tu quaerisnolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te, si potes, ad hoc quaesisse me argue; ut si elleborum vel cicutam vel sucum papaveris emissem, item alia eiusdem modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio vel quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per haec veneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi?


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License