IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Illud etiam praeterea respondeo, nescisse vos, quid a me quaesitum fingeretis. haec enim frivola quae nominastis pleraque in litoribus omnibus congestim et acervatim iacent et sine ullius opera quamlibet leviter motis flucticulis ultro foras evolvuntur. quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami vermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum ventis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur? neque enim minus istis quae commemoravi accommodari possunt similiter ex vocabulo suspiciones. posse dicitis ad res venerias sumpta de mari spuria et fascina propter nominum similitudinem: qui minus possit ex eodem litore calculus ad vesicam, testa ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum? ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens vir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis; equidem, cum haec ab illis quasi gravia et vincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam, tuam patientiam mirabar.