LIBER
QUINTUS.
Hunc
quoque de Getico, nostri studiose, libellum
litore praemissis quattuor adde meis.
Hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae:
invenies toto carmine dulce nihil.
Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,
materiae scripto conveniente suae.
Integer
et laetus laeta et iuvenalia lusi:
illa tamen nunc me composuisse piget.
ut cecidi, subiti perago praeconia casus,
sumque argumenti conditor ipse mei.
utque iacens ripa deflere Caystrius ales
dicitur ore suam deficiente necem,
sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras,
efficio tacitum ne mihi funus eat.
Delicias siquis lascivaque carmina quaerit,
praemoneo, non est scripta quod ista legat.
Aptior huic Gallus blandique Propertius oris,
aptior, ingenium come, Tibullus erit.
Atque utinam numero non nos essemus in isto!
ei mihi, cur umquam Musa iocata mea est?
Sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri
ille pharetrati lusor Amoris abest.
Quod superest, animos ad publica carmina flexi,
et memores iussi nominis esse mei.
Si tamen ex vobis aliquis tam multa requiret,
unde dolenda canam, multa dolenda tuli.
Non haec ingenio, non haec componimus arte:
materia est propriis ingeniosa malis.
Et quota fortunae pars est in carmine nostrae?
Felix, qui patitur quae numerare potest!
Quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas,
mollia quot Martis gramina campus habet,
tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque
nulla nisi in studio est Pieridumque mora.
«Quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?» inquis:
idem, fortunae qui modus huius erit.
Quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat,
nec mea sunt, fati verba sed ista mei.
At mihi si cara patriam cum coniuge reddas,
sint vultus hilares, simque quod ante fui.
Lenior invicti si sit mihi Caesaris ira,
carmina laetitiae iam tibi plena dabo.
Nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet:
sit semel illa ioco luxuriata meo.
Quod probet ipse, canam. Poenae modo parte levata
barbariam rigidos effugiamque Getas.
Interea nostri quid agant,
nisi triste, libelli?
Tibia funeribus convenit ista meis.
«At poteras» inquis «melius mala ferre silendo,
et tacitus casus dissimulare tuos.»
Exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur,
acceptoque gravi vulnere flere vetas?
Ipse Perilleo Phalaris permisit in aere
edere mugitus et bovis ore queri.
Cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles,
tu fletus inhibes, durior hoste, meos?
Cum faceret Nioben orbam Latonia proles,
non tamen et siccas iussit habere genas.
Est aliquid, fatale malum per verba levare:
hoc querulam Procnen Halcyonenque facit.
Hoc erat, in gelido quare Poeantius antro
voce fatigaret Lemnia saxa sua.
Strangulat
inclusus dolor atque exaestuat intus,
cogitur et vires multiplicare suas.
Da veniam potius, vel totos tolle libellos,
sic mihi quod prodest si tibi, lector, obest.
Sed neque obesse potest, ulli nee scripta fuerunt
nostra nisi auctori perniciosa suo.
«At mala sunt.» Fateor. Quis te mala sumere cogit?
Aut quis deceptum ponere sumpta vetat?
Ipse nec emendo, sed ut hic deducta legantur;
non sunt illa suo barbariora loco.
Nec me Roma suis debet conferre poetis:
inter Sauromatas ingeniosus eram.
Denique nulla mihi captatur gloria, quaeque
ingeniis stimulos subdere fama solet.
Nolumus assiduis animum tabescere curis,
quae tamen irrumpunt quoque vetantur eunt.
Cur scribam, docui. Cur mittam, quaeritis, isto?
vobiscum cupio quolibet esse modo.
|