Hanc
tuus e Getico mittit tibi Naso salutem,
mittere si quisquam, quo caret ipse, potest.
Aeger enim traxi contagia corpore mentis,
libera tormento pars mihi ne qua vacet.
Perque dies multos lateris cruciatibus utor;
scilicet inmodico frigore laesit hiems.
Si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus:
quippe mea est umeris fulta ruina tuis.
Quid, mihi cum dederis ingentia pignora, cumque
per numeros omnes hoc tueare caput,
quod tua me raro solatur epistula, peccas,
remque piam praestas, sed mihi verba negas?
Hoc,
precor, emenda: quod si correxeris unum,
nullus in egregio corpore naevus erit.
Pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me
littera non veniat, missa sit illa tamen.
Di faciant, ut sit
temeraria nostra querela,
teque putem falso non meminisse mei.
Quod
precor, esse liquet: neque enim mutabile robur
credere me fas est pectoris esse tui.
Cana prius gelido desint absinthia Ponto,
et careat dulci Trinacris Hybla thymo,
inmemorem quam te quisquam convincat amici.
Non ita sunt fati stamina
nigra mei.
Tu
tamen, ut possis falsae quoque pellere culpae
crimina, quod non es, ne videare, cave.
utque solebamus consumere longa loquendo
tempora, sermoni deficiente die,
sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces,
et peragant linguae charta manusque vices.
Quod fore ne nimium videar diffidere, sitque
versibus hoc paucis admonuisse satis,
accipe quo semper finitur epistula verbo,
(atque meis distent ut tua fata!) «vale».
|