EPISTULAE EX PONTO
LIBER
PRIMUS
Naso Tomitanae iam non novus
incola terrae
hoc tibi de Getico litore mittit opus.
Si vacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos
excipe dumque aliquo, quolibet abde modo.
Publica
non audent intra monimenta venire,
ne suus hoc illis clauserit auctor iter.
A, quotiens dixi: «Certe nil turpe docetis,
ite, patet castis versibus ille locus.»
Non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere
sub lare privato tutius esse putant.
Quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?
Qua steterant Artes, pars vacat illa tibi.
Quid veniant novitate roges fortasse sub ipsa.
Accipe quodcumque est, dummodo non sit amor.
Invenies, quamvis non est miserabilis index,
non minus hoc illo triste quod ante dedi.
Rebus idem titulo differt, et epistula cui sit
non occultato nomine missa docet.
Nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis
Musaque ad invitos officiosa venit.
Quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos
exule servatis legibus Urbe frui.
Quod metuas non est: Antoni scripta leguntur
doctus et in promptu scrinia Brutus habet.
Nec me nominibus furiosus confero tantis:
saeva deos contra non tamen arma tuli.
Denique Caesareo, quod non desiderat ipse,
non caret e nostris ullus honore liber.
Si dubitas de me, laudes admitte deorum
et carmen dempto nomine sume meum.
Adiuvat in bello pacatae ramus
olivae
proderit auctorem pacis habere nihil?
Cum foret Aeneae cervix subiecta parenti,
dicitur ipsa viro flamma dedisse viam.
Fert
liber Aeneaden, et non iter omne patebit?
At patriae pater hic, ipsius
ille fuit.
Ecquis ita est audax ut limine cogat abire
iactantem Pharia tinnula sistra manu?
Ante deum Matrem cornu tibicen adunco
cum canit, exiguae quis stipis aera negat?
Scimus ab imperio fieri nil
tale Dianae;
unde tamen vivat vaticinator habet.
Ipsa movent animos superorum numina nostros
turpe nec est tali credulitate capi.
En, ego pro sistro Phrygiique foramine buxi
gentis Iuleae nomina sancta
fero.
Vaticinor moneoque: locum date sacra ferenti;
non mihi, sed magno poscitur ille deo,
nec, quia vel merui vel sensi principis iram,
a nobis ipsum nolle putate coli.
Vidi ego linigerae numen
violasse fatentem
Isidis Isiacos ante sedere focos.
Alter ob huic similem privatus lumine culpam
clamabat media se meruisse via.
Talia caelestes fieri praeconia gaudent,
ut sua quid valeant numina
teste probent.
Saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt,
cum bene peccati paenituisse vident.
Paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli,
paenitet et facto torqueor ipse meo.
Cumque sit exilium, magis est
mihi culpa dolori
estque pati poenam quam meruisse minus.
Ut
mihi di faveant, quibus est manifestior ipse,
poena potest demi, culpa perennis erit.
Mors faciet certe ne sim, cum venerit, exul;
ne non peccarim mors quoque non faciet.
Non igitur mirum, si mens mea tabida facta
de nive manantis more liquescit aquae.
Estur ut occulta vitiata teredine navis,
aequorei scopulos ut cavat unda salis,
roditur ut scabra positum rubigine ferrum,
conditus ut tineae carpitur ore liber,
sic mea perpetuos curarum pectora morsus,
fine quibus nullo conficiantur, habent.
Nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet
quique dolet citius quam dolor ipse cadet.
Hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent,
forsitan exigua dignus habebor ope,
inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu.
Plus isto duri si precer oris ero.
|