Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • III. Rufino
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. Rufino

 

Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem,
qui miser est, ulli si suus esse potest.
Reddita confusae nuper solacia menti
auxilium nostris spemque tulere malis.
Utque Machaoniis Poeantius artibus heros
lenito medicam vulnere sensit opem,
sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu
admonitu coepi fortior esse tuo
et iam deficiens sic ad tua verba revixi,
ut solet infuso vena redire mero.
Non tamen exhibuit tantas facundia vires
ut mea sint dictis pectora sana tuis.
Ut multum demas nostrae de gurgite curae,
non minus exhausto quod superabit erit.
Tempore ducetur longo fortasse cicatrix:
horrent admotas vulnera cruda manus.
Non est in medico semper relevetur ut aeger:
interdum docta plus valet arte malum.
Cernis ut e molli sanguis pulmone remissus
ad Stygias certo limite ducat aquas.
Adferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,
sanabit nulla vulnera cordis ope.
Tollere nodosam nescit medicina podagram
nec formidatis auxiliatur aquis.
Cura quoque interdum nulla medicabilis arte
aut, ut sit, longa est extenuanda mora.
Cum bene firmarunt animum praecepta iacentem
sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
rursus amor patriae ratione valentior omni
quod tua fecerunt scripta retexit opus.
Sive pium vis hoc, seu vis muliebre vocari,
confiteor misero molle cor esse mihi.
Non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat
fumum de patriis posse videre focis.
Nescio qua natale solum dulcedine cunctos
ducit et inmemores non sinit esse sui.
Quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?
Huc tamen ex ista barbarus urbe fugit.
Cum bene sit clausae cavea Pandione natae,
nititur in silvas illa redire suas.
Adsuetos tauri saltus, adsueta leones --
nec feritas illos inpedit -- antra petunt.
Tu tamen exilii morsus e pectore nostro
fomentis speras cedere posse tuis.
Effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi,
talibus ut levius sit caruisse malum.
At, puto, qua genitus fueram tellure carenti
in tamen humano contigit esse loco:
orbis in extremi iaceo desertus harenis,
fert ubi perpetuas obruta terra nives.
Non ager hic pomum, non dulces educat uvas,
non salices ripa, robora monte virent.
Neve fretum laudes terra magis, aequora semper
ventorum rabie solibus orba tument.
Quocumque aspicias, campi cultore carentes
vastaque quae nemo vindicat arva iacent.
Hostis adest dextra laevaque a parte timendus
vicinoque metu terret utrumque latus:
altera Bistonias pars est sensura sarisas,
altera Sarmatica spicula missa manu.
I nunc et veterum nobis exempla virorum
qui forti casum mente tulere refer
et grave magnanimi robur mirare Rutili
non usi reditus condicione dati.
Zmyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus,
paene minus nullo Zmyrna petenda loco.
Non doluit patria Cynicus procul esse Sinopeus,
legit enim sedes, Attica terra, tuas.
Arma Neoclides qui Persica contudit armis
Argolica primam sensit in urbe fugam.
Pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit,
inter quas dubium quae prior esset erat.
Caede puer facta Patroclus Opunta reliquit
Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.
Exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam
quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.
Liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,
poneret ut muros in meliore loco.
Venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus
et Teucrum Veneri grata recepit humus.
Quid referam veteres Romanae gentis, apud quos
exulibus tellus ultima Tibur erat?
Persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevis
tam procul a patria est horridiorve locus.
Quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti:
quae facit ex dictis, non ita multa, tuis.
Nec tamen infitior, si possint nostra coire
vulnera, praeceptis posse coire tuis.
Sed vereor, ne me frustra servare labores
nec iuver admota perditus aeger ope,
nec loquor hoc quia sit maior prudentia nobis,
sed sum quam medico notior ipse mihi.
Ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas
ad me pervenit consuliturque boni.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License