Iam mihi deterior canis
aspergitur aetas
iamque meos vultus ruga senilis arat,
iam vigor et quasso languent in corpore vires
nec iuveni lusus qui placuere iuvant
nec, si me subito videas, agnoscere possis,
aetatis facta est tanta ruina
meae.
Confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,
anxietas animi continuusque labor;
nam mea per longos si quis mala digerat annos,
crede mihi, Pylio Nestore maior ero.
Cernis ut in duris -- et quid
bove firmius? -- arvis
fortia taurorum corpora frangat opus.
Quae numquam vacuo solita est cessare novali
fructibus adsiduis lassa senescit humus.
Occidet, ad circi si quis certamina semper
non intermissis cursibus ibit
equus.
Firma sit illa licet, solvetur in aequore navis
quae numquam liquidis sicca carebit aquis.
Me
quoque debilitat series inmensa malorum
ante meum tempus cogit et esse senem.
Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis,
inmodicus contra carpit utrumque labor.
Aspice, in has partis quod venerit Aesone natus,
quam laudem a sera posteritate ferat.
At labor illius nostro leviorque minorque est,
si modo non verum nomina magna premunt.
Ille est in Pontum Pelia mittente profectus
qui vix Thessaliae fine timendus erat:
Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu
solis ad occasus utraque terra tremit.
Iunctior Haemonia est Ponto quam Roma Sinistro
et brevius quam nos ille peregit iter.
Ille habuit comites primos telluris Achivae,
at nostram cuncti destituere fugam.
Nos fragili ligno vastum sulcavimus aequor,
quae tulit Aesoniden, densa carina fuit.
Nec mihi Tiphys erat rector nec Agenore natus
quas fugerem docuit quas sequererque vias.
Illum tutata est cum Pallade regia Iuno:
defendere meum numina nulla caput.
Illum furtivae iuvere Cupidinis artes
quas a me vellem non didicisset amor.
Ille domum rediit, nos his moriemur in arvis,
perstiterit laesi si gravis ira dei.
Durius est igitur nostrum, fidissima coniunx,
illo quod subiit Aesone natus opus.
Te quoque, quam iuvenem discedens Urbe reliqui,
credibile est nostris insenuisse malis.
O! ego -- di faciant! -- talem te cernere possim,
caraque mutatis oscula ferre comis
amplectique meis corpus non pingue lacertis
et «Gracile hoc fecit» dicere «cura mei»
et narrare meos flenti flens ipse labores
sperato numquam conloquioque frui
turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,
dis veris, memori debita ferre manu!
Memnonis hanc utinam, lenito principe, mater
quam primum roseo provocet ore diem!
|