Ille domus vestrae primis
venerator ab annis
pulsus ad Euxini Naso Sinistra freti
mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,
quam solitus praesens est tibi ferre, Getis.
Ei
mihi, si lecto vultus tibi nomine non est
qui fuit et dubitas cetera perlegere!
Perlege nec mecum pariter mea verba relega:
Urbe licet vestra versibus esse meis.
Non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,
clara mea tangi sidera posse manu,
nec nos Enceladi dementia castra secuti
in rerum dominos movimus arma deos,
nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
numina sunt telis ulla petita meis.
Est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum
ausa sit et nullum maius adorta nefas.
Nil nisi non sapiens possum timidusque vocari:
haec duo sunt animi nomina vera mei.
Esse quidem fateor meritam post Caesaris iram
difficilem precibus te quoque iure meis,
quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
te laedi, cum quis laeditur inde, putas.
Sed licet arma feras et vulnera saeva mineris,
non tamen efficies ut timeare mihi.
Puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit,
profuit et Myso Pelias hasta duci.
Confugit interdum templi violator ad aram
nec petere offensi numinis horret opem.
Dixerit hoc aliquis tutum non esse: fatemur,
sed non per placidas it mea navis aquas.
Tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est;
nam timor eventu deterioris abest.
Qui rapitur porrigit <et> spinas duraque saxa
accipitremque timens pennis trepidantibus ales
audet ad humanos fessa venire sinus,
nec se vicino dubitat committere tecto
quae fugit infestos territa cerva canes.
Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris
nec rigidam timidis vocibus obde forem
verbaque nostra favens Romana ad numina perfer
non tibi Tarpeio culta Tonante minus
mandatique mei legatus suscipe causam,
nulla meo quamvis nomine causa bona est.
Iam prope depositus, certe iam frigidus, aeger
servatus per te, si modo servor, ero.
Nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus
principis aeterni quam tibi praestat amor,
nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit
quo poteras trepidis utilis esse reis.
Vivit enim in vobis facundi lingua parentis
et res heredem repperit illa suum.
Hanc ego non ut me defendere temptet adoro:
non est confessi causa tuenda rei.
Num
tamen excuses erroris origine factum
an nihil expediat tale movere
vide.
Vulneris
id genus est quod, cum sanabile non sit,
non contrectari tutius esse puto.
Lingua, sile! Non est ultra narrabile quicquam.
Posse velim cineres obruere ipse meos.
Sic igitur, quasi me nullus deceperit error,
verba fac, ut vita quam dedit ipse fruar.
Cumque serenus erit vultusque remiserit illos
qui secum terras imperiumque movent,
exiguam ne me praedam sinat esse Getarum
detque solum miserae mite precare fugae.
Tempus adest aptum precibus. Valet ille videtque
quas fecit vires, Roma, valere tuas.
Incolumis coniunx sua pulvinaria servat,
promovet Ausonium filius imperium.
Praeterit ipse suos animo Germanicus annos
nec vigor est Drusi nobilitate minor.
Adde nurus neptesque pias natosque nepotum
ceteraque Augustae membra valere domus.
Adde triumphatos modo Paeonas, adde quietis
subdita montanae brachia Dalmatiae.
Nec dedignata est abiectis Illyris armis
Caesareum famulo vertice ferre pedem.
Ipse super currum placido spectabilis ore
tempora Phoebea virgine nexa tulit,
quem pia vobiscum proles comitavit euntem,
digna parente suo nominibusque datis,
fratribus adsimilis quos proxima templa tenentis
Divus ab excelsa Iulius aede videt.
His Messalinus quibus omnia cedere debent
primum laetitiae non negat esse locum.
Quicquid ab his superest venit in certamen amoris,
hac hominum nulli parte secundus erit.
Hanc colet ante diem qua, quae decreta merenti,
venit honoratis laurea digna comis.
Felices quibus o licuit spectare triumphos
et ducis ore deos aequiperante frui!
At mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi
terraque pacis inops undaque vincta gelu.
Si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc,
sit tua mutando gratia blanda loco.
Hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo,
si quid habet sensus umbra diserta, petit.
Hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur
servandi noceat ne tibi cura mei.
Tota domus rogat hoc nec tu potes ipse negare
et nos in turbae parte fuisse tuae.
Ingenii certe quo nos male sensimus usos
Artibus exceptis saepe probator eras,
nec mea, si tantum peccata novissima demas,
esse potest domui vita pudenda tuae.
Sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis
curaque sit superis Caesaribusque tui.
Mite,
sed iratum merito mihi numen adora,
eximar ut Scythici de feritate loci.
Difficile est, fateor, sed
tendit in ardua virtus
et talis meriti gratia maior erit.
Nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro
accipiet voces Antiphatesve tuas,
sed placidus facilisque parens veniaeque paratus
et qui fulmineo saepe sine
igne tonat,
qui, cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse
cuique fere poenam sumere poena sua est.
Victa
tamen vitio est huius clementia nostro
venit et ad vires ira coacta suas.
Qui quoniam patria toto sumus
orbe remoti
nec licet ante ipsos procubuisse deos,
quos colis ad superos haec fer mandata sacerdos,
adde sed et proprias ad mea verba preces.
Sic tamen haec tempta, si
non nocitura putabis.
Ignosces: timeo naufragus omne
fretum.
|