Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • V. Salano
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. Salano

 

Condita disparibus numeris ego Naso Salano
praeposita misi verba salute meo.
Quae rata sit cupio rebusque ut comprobet omen,
te precor a salvo possit, amice, legi.
Candor, in hoc aevo res intermortua paene,
exigit ut faciam talia vota tuus.
Nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu,
diceris exiliis indoluisse meis,
missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,
illa tuus iuvit qualiacumque favor
optastique brevem salvi mihi Caesaris iram,
quod tamen optari, si sciat, ipse sinat.
Moribus ista tuis tam mitia vota dedisti
nec minus idcirco sunt ea grata mihi,
quoque magis moveare malis, doctissime, nostris,
credibile est fieri condicione loci:
vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem
quae minus Augusta pace fruatur humus.
Tu tamen hic structos inter fera proelia versus
et legis et lectos ore favente probas
ingenioque meo, vena quod paupere manat,
plaudis et e rivo flumina magna facis.
Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,
vix sibi cum miseros posse placere putes.
Dum tamen in rebus temptamus carmina parvis,
materiae gracili sufficit ingenium.
Nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi,
ausus sum tantae sumere molis opus.
Obruit audentem rerum gravitasque nitorque
nec potui coepti pondera ferre mei.
Illic quam laudes erit officiosa voluntas,
cetera materia debilitata iacent.
Qui si forte liber vestras pervenit ad aures,
tutelam, mando, sentiat ille tuam.
Hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem,
accedat cumulus gratia nostra levis.
Non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte
et non calcata candidiora nive,
mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,
nec lateant artes eloquiumque tuum.
Te iuvenum princeps, cui dat Germania nomen,
participem studii Caesar habere solet.
Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis
ingenio mores aequiperante places.
Te dicente prius studii fuit impetus illi
teque habet elicias qui sua verba tuis.
Cum tu desisti mortaliaque ora quierunt
tectaque non longa conticuere mora,
surgit Iuleo iuvenis cognomine dignus,
qualis ab Eois Lucifer ortus aquis,
dumque silens adstat, status est vultusque diserti
spemque decens doctae vocis amictus habet.
Mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum,
hoc superos iures more solere loqui
atque «Haec est» dicas «facundia principe digna»:
eloquio tantum nobilitatis inest.
Huic tu cum placeas et vertice sidera tangas,
scripta tamen profugi vatis habenda putas.
Scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,
et servat studii foedera quisque sui:
rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
rectorem dubiae navita puppis amat.
Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris
ingenioque faves, ingeniose, meo.
Distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem
artis et ingenuae cultor uterque sumus.
Thyrsus abest a te gustata et laurea nobis,
sed tamen ambobus debet inesse calor,
utque meis numeris tua dat facundia nervos,
sic venit a nobis in tua verba nitor.
Iure igitur studio confinia carmina vestro
et commilitii sacra tuenda putas.
Pro quibus ut maneat de quo censeris amicus
comprecor ad vitae tempora summa tuae
succedatque suis orbis moderator habenis:
quod mecum populi vota precantur idem.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License