Regia progenies, cui
nobilitatis origo
nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty,
Fama loquax vestras si iam pervenit ad aures
me tibi finitimi parte iacere soli,
supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem,
quamque potes, profugo -- nam
potes -- adfer opem.
Me fortuna tibi -- de qua quod non queror hoc est --
tradidit, hoc uno non inimica mihi.
Excipe naufragium non duro litore nostrum,
ne fuerit terra tutior unda tua.
Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis
convenit et tanto quantus es ipse viro.
Fortunam decet hoc istam, quae maxima cum sit,
esse potest animo vix tamen aequa tuo.
Conspicitur numquam meliore potentia causa
quam quotiens vanas non sinit esse preces.
Hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est
a superis ortae nobilitatis opus.
Hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor,
et prior Eumolpo suadet Erichthonius.
Hoc tecum commune deo est quod uterque rogati
supplicibus vestris ferre soletis opem.
Numquid erit quare solito dignemur honore
numina, si demas velle iuvare deos?
Iuppiter oranti surdas si praebeat auris,
victima pro templo cur cadat icta Iovis?
Si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,
inrita Neptuno cur ego tura feram?
Vana laborantis si fallat arva coloni,
accipiat gravidae cur suis exta Ceres?
Nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,
musta sub adducto si pede nulla fluent.
Caesar
ut imperii moderetur frena precamur,
tam bene quod patriae consulit ille suae.
Utilitas
igitur magnos hominesque deosque
efficit auxiliis quoque favente suis.
Tu quoque fac prosis intra tua castra iacenti,
o Coty, progenies digna parente tuo.
Conveniens homini est hominem servare voluptas
et melius nulla quaeritur arte favor.
Quis non Antiphaten Laestrygona devovet aut quis
munifici mores improbat Alcinoi?
Non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae
quive repertorem torruit arte sua,
sed quam Marte ferox et vinci nescius armis,
tam numquam facta pace cruoris amans.
Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
emollit mores nec sinit esse feros.
Nec regum quisquam magis est instructus ab illis
mitibus aut studiis tempora plura dedit.
Carmina testantur quae, si tua nomina demas,
Threicium iuvenem composuisse negem.
Neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,
Bistonis ingenio terra superba tuo est.
Utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma
sumere et hostili tingere caede manum,
atque ut es excusso iaculum torquere lacerto
collaque velocis flectere doctus equi,
tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis
atque suis humeris forte quievit opus,
ne tua marcescant per inertis otia somnos,
lucida Pieria tendis in astra via.
Haec quoque res aliquid tecum mihi foederis adfert:
eiusdem sacri cultor uterque sumus.
Ad vatem vates orantia brachia tendo,
terra sit exiliis ut tua fida meis.
Non ego caede nocens in Ponti litora veni
mixtave sunt nostra dira venena manu,
nec mea subiecta convicta est gemma tabella
mendacem linis inposuisse notam.
Nec quicquam, quod lege vetor
committere, feci:
est tamen his gravior noxa fatenda mihi.
Neve roges quae sit, stultam conscripsimus Artem.
Innocuas nobis haec vetat esse manus.
Ecquid praeterea peccarim quaerere noli,
ut lateat sola culpa sub Arte
mea.
Quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram,
qui nisi natalem nil mihi dempsit humum.
Hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet,
inviso possim tutus ut esse loco.
|