Hoc tibi, Rufe, brevi
properatum tempore mittit
Naso, parum faustae conditor Artis, opus,
ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti,
scire tamen possis nos meminisse tui.
Nominis ante mei venient oblivia nobis
pectore quam pietas sit tua
pulsa meo,
et prius hanc animam vacuas reddemus in auras
quam fiat meriti gratia vana tui.
Grande voco lacrimas meritum quibus ora rigabas,
cum mea concreto sicca dolore forent.
Grande voco meritum maestae
solacia mentis,
cum pariter nobis illa tibique dares.
Sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor,
admonitu melior fit tamen illa tuo.
Namque, quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli,
hoc ego te laetor coniugis
esse meae.
Quae,
ne dissimilis tibi sit probitate, laborat
seque tui vita sanguinis esse probat.
Ergo, quod fuerat stimulis factura sine ullis,
plenius auctorem te quoque nancta facit.
Acer et ad palmae per se cursurus honores,
si tamen horteris, fortius ibit equus.
Adde quod absentis cura mandata fideli
perficis et nullum ferre gravaris onus.
O, referant grates, quoniam non possumus ipsi,
di tibi, qui referent, si pia facta vident,
sufficiatque diu corpus quoque moribus istis,
maxima Fundani gloria, Rufe, soli!
|