Quam legis a nobis missam
tibi, Cotta, salutem,
missa sit ut vere perveniatque precor.
Namque meis sospes multum cruciatibus aufers
utque sit in nobis pars bona salva facis.
Cumque
labent aliqui iactataque vela relinquant,
tu lacerae remanes ancora sola rati.
Grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis
qui cum Fortuna terga dedere fugae.
Cum feriant unum, non unum fulmina terrent
iunctaque percusso turba pavere solet.
Cumque dedit paries venturae signa ruinae,
sollicito vacuus fit locus ille metu.
Quis non e timidis aegri contagia vitat
vicinum metuens ne trahat inde malum?
Me quoque amicorum nimio terrore metuque,
non odio quidam destituere mei.
Non illis pietas, non officiosa voluntas
defuit: adversos extimuere deos.
Utque magis cauti possunt timidique videri,
sic adpellari non meruere mali.
Aut meus excusat caros ita candor amicos
utque habeant de me crimina nulla favet.
Sint hi contenti venia signentque licebit
purgari factum me quoque teste suum.
Pars estis pauci melior, qui rebus in artis
ferre mihi nullam turpe putastis opem.
Tunc
igitur meriti morietur gratia vestri,
cum cinis absumpto corpore factus ero.
Fallor et illa meae superabit tempora vitae,
si tamen a memori posteritate legar.
Corpora debentur maestis
exsanguia bustis,
effugiunt structos nomen honorque rogos.
Occidit
et Theseus et qui comitavit Orestem,
sed tamen in laudes vivit uterque suas.
Vos etiam seri laudabunt saepe nepotes
claraque erit scriptis gloria vestra meis.
Hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque,
et tales animos barbara turba probat.
Cumque ego de vestra nuper probitate referrem
-- nam didici Getice Sarmaticeque loqui --
forte senex quidam, coetu cum staret in illo,
reddidit ad nostros talia verba sonos:
«Nos quoque amicitiae nomen, bone, novimus, hospes,
quos procul a vobis Pontus et Hister habet.
Est locus in Scythia -- Tauros dixere priores --
qui Getica longe non ita distat humo.
Hac
ego sum terra -- patriae nec paenitet -- ortus.
Consortem
Phoebi gens colit illa deam.
Templa manent hodie vastis innixa columnis
perque quater denos itur in illa gradus.
Fama refert illic signum caeleste fuisse,
quoque minus dubites, stat basis orba dea
araque, quae fuerat natura candida saxi,
decolor adfuso sanguine tincta rubet.
Femina sacra facit taedae non nota iugali,
quae superat Scythicas nobilitate nurus.
Sacrifici genus est, sic instituere parentes,
advena virgineo caesus ut ense cadat.
Regna Thoas habuit Maeotide clarus in ora,
nec fuit Euxinis notior alter aquis.
Sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras
nescio quam dicunt Iphigenian iter,
quam levibus ventis sub nube per aequora vectam
creditur his Phoebe deposuisse locis.
Praefuerat templo multos ea rite per annos,
invita peragens tristia sacra manu,
cum duo velifera iuvenes venere carina
presseruntque suo litora nostra pede.
Par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,
ast Pylades alter: nomina fama tenet.
Protinus inmitem Triviae
ducuntur ad aram,
evincti geminas ad sua terga manus.
Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,
ambiat ut fulvas infula longa comas,
dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,
dum tardae causas invenit ipsa
morae:
«Non
ego crudelis, iuvenes, ignoscite, dixit,
sacra suo facio barbariora loco.
Ritus is est gentis. Qua vos tamen urbe venitis
quodve parum fausta puppe petistis iter?»
Dixit et audito patriae pia nomine virgo
consortes urbis comperit esse suae:
«Alter ut e vobis, inquit, cadat hostia sacris,
ad patrias sedes nuntius alter eat.»
Ire iubet Pylades carum periturus Orestem;
hic negat inque vices pugnat uterque mori.
Extitit
hoc unum quo non convenerit illis:
cetera par concors et sine lite fuit.
Dum peragunt iuvenes pulchri certamen amoris,
ad fratrem scriptas exarat illa notas.
Ad fratrem mandata dabat,
cuique illa dabantur,
-- humanos casus aspice! -- frater erat.
Nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae
clamque per inmensas puppe feruntur aquas.
Mirus amor iuvenum; quamvis abiere tot anni,
in Scythia magnum nunc quoque
nomen habent.»
Fabula narrata est postquam vulgaris ab illo,
laudarunt omnes facta piamque fidem.
Scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est,
nomen amicitiae barbara corda movet.
Quid facere Ausonia geniti
debetis in urbe,
cum tangant duros talia facta Getas?
Adde quod est animus semper tibi mitis et altae
indicium more nobilitatis habent
quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor,
quos Numa maternus non neget
esse suos
adiectique probent genetiva ad nomina Cottae,
si tu non esses, interitura domus.
Digne vir hac serie, lasso succurrere amico
conveniens istis moribus esse puta.
|