Verba mihi desunt eadem tam
saepe roganti
iamque pudet vanas fine carere preces.
Taedia consimili fieri de carmine vobis,
quidque petam, cunctos edidicisse reor.
Nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis
charta sit a vinclis non
labefacta suis.
Ergo mutetur scripti sententia nostri,
ne totiens contra quam rapit amnis eam.
Quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:
talia peccandi iam mihi finis erit.
Nec gravis uxori dicar, quae scilicet in me
quam proba tam timida est experiensque parum.
Hoc quoque, Naso, feres, etenim peiora tulisti:
iam tibi sentiri sarcina nulla potest.
Ductus ab armento taurus detrectet aratrum
subtrahat et duro colla novella iugo.
Nos, quibus adsuerit fatum crudeliter uti,
ad mala iam pridem non sumus ulla rudes.
Venimus
in Geticos fines: moriamur in illis,
Parcaque ad extremum qua mea coepit eat!
Spem iuvat amplecti, quae non
iuvat inrita semper,
et, fieri cupias si qua, futura putes.
Proximus huic gradus est bene desperare salutem
seque semel vera scire perisse fide.
Curando fieri quaedam maiora videmus
vulnera, quae melius non
tetigisse fuit.
Mitius
ille perit, subita qui mergitur unda,
quam sua qui tumidis brachia iactat aquis.
Cur ego concepi Scythicis me posse carere
finibus et terra prosperiore frui?
Cur aliquid de me speravi lenius umquam?
An fortuna mihi sic mea nota fuit?
Torqueor en gravius repetitaque forma locorum
exilium renovat triste recensque facit.
Est tamen utilius studium cessasse meorum
quam, quas admorint, non valuisse preces.
Magna quidem res est, quam non audetis, amici,
sed si quis peteret, qui dare vellet erat.
Dummodo non nobis hoc Caesaris ira negarit,
fortiter Euxinis inmoriemur aquis.
|