LIBER
QUARTUS
Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo
debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae.
Qui seu non prohibes a me tua nomina poni,
accedet meritis haec quoque summa tuis,
sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor,
delicti tamen est causa probanda mei.
Non potuit mea mens quin esset grata teneri:
sit precor officio non gravis ira pio.
O, quotiens ego sum libris mihi visus ab istis
inpius, in nullo quod legerere loco!
O, quotiens, alii vellem cum scribere, nomen
rettulit in ceras inscia dextra tuum!
Ipse mihi placuit mendis in talibus error
et vix invita facta litura manu est.
«Viderit ad summam, dixi, licet ipse queratur!
a! pudet offensam non meruisse prius.»
Da mihi, si quid ea est, hebetantem pectora Lethen,
oblitus potero non tamen esse tui,
idque sinas, oro, nec fastidita repellas
verba nec officio crimen inesse putes,
et levis haec meritis referatur gratia tantis;
si minus, invito te quoque gratus ero.
Numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus
nec mihi munificas arca negavit opes.
Nunc quoque nil subitis clementia territa fatis
auxilium vitae fertque feretque meae.
Unde, rogas forsan, fiducia tanta futuri
sit mihi? Quod fecit, quisque tuetur opus.
Ut Venus artificis labor est et gloria Coi,
aequoreo madidas quae premit imbre comas,
arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea custos
bellica Phidiaca stat dea facta manu,
vindicat ut Calamis laudem quos fecit equorum,
ut similis verae vacca Myronis opus,
sic ego sum rerum non ultima, Sexte, tuarum
tutelaeque feror munus opusque tuae.
|