Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • IV. Sex. Pompeio
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. Sex. Pompeio

 

Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,
non intermissis ut fluat imber aquis;
nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo
mixta fere duris utilis herba rubis.
Nil adeo fortuna gravis miserabile fecit
ut minuant nulla gaudia parte malum.
Ecce domo patriaque carens oculisque meorum,
naufragus in Getici litoris actus aquas,
qua tamen inveni vultum diffundere causa
possim fortunae nec meminisse meae.
Nam mihi cum fulva solus spatiarer harena,
visa est a tergo penna dedisse sonum.
Respicio nec erat corpus quod cernere possem,
verba tamen sunt haec aure recepta mea:
«En ego laetarum venio tibi nuntia rerum,
Fama per inmensas aere lapsa vias:
consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
candidus et felix proximus annus erit!»
Dixit et, ut laeto Pontum rumore replevit,
ad gentes alias hinc dea vertit iter,
at mihi dilapsis inter nova gaudia curis
excidit asperitas huius iniqua loci.
Ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum
pulsus et a sacro mense December erit,
purpura Pompeium summi velabit honoris,
ne titulis quicquam debeat ille suis.
Cernere iam videor rumpi paene atria turba
et populum laedi deficiente loco
templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri
et fieri faciles in tua vota deos,
colla boves niveos certae praebere securi,
quos aluit campis herba Falisca suis,
cumque deos omnes, tum quos inpensius aequos
esse tibi cupias, cum Iove Caesar erunt.
Curia te excipiet patresque e more vocati
intendent aures ad tua verba suas.
Hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore,
utque solet, tulerit prospera verba dies
egeris et meritas superis cum Caesare grates
-- qui causam, facias cur ita saepe, dabit! -- ,
inde domum repetes toto comitante senatu
officium populi vix capiente domo.
Me miserum, turba quod non ego cernar in illa
nec poterunt istis lumina nostra frui!
Quod licet, absentem qua possum mente videbo;
aspiciet vultus consulis illa sui.
Di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum
nomen et «Heudicas «quid miser ille facit
Haec tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor
protinus exilium mollius esse meum.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License