Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • V. Sex. Pompeio
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. Sex. Pompeio

 

Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures
verbaque honorato ferte legenda viro.
Longa via est nec vos pedibus proceditis aequis
tectaque brumali sub nive terra latet.
Cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum
et maris Ionii transieritis aquas,
luce minus decima dominam venietis in Urbem,
ut festinatum non faciatis iter.
Protinus inde domus vobis Pompeia petatur:
non est Augusto iunctior ulla foro.
Si quis, ut in populo, qui sitis et unde requiret,
nomina decepta quaelibet aure ferat.
Ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri
vera, minus certe ficta timoris habent.
Copia nec vobis nullo prohibente videndi
consulis, ut limen contigeritis, erit:
aut reget ille suos dicendo iura Quirites,
conspicuum signis cum premet altus ebur,
aut populi reditus positam componet ad hastam
et minui magnae non sinet urbis opes,
aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati,
de tanto dignis consule rebus aget,
aut feret Augusto solitam natoque salutem
deque parum noto consulet officio
tempus et his vacuum Caesar Germanicus omne
auferet: a magnis hunc colit ille deis.
Cum tamen a turba rerum requieverit harum,
ad vos mansuetas porriget ille manus
quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
Talia vos illi reddere verba volo:
«Vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur
quam prius a miti Caesare munus habet.
Te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
barbariae tutas exhibuisse vias.
Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
effectum cura pectoris esse tui.
Addita praeterea vitae quoque multa tuendae
munera, ne proprias attenuaret opes.
Pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
se fore mancipii tempus in omne tui.
Nam prius umbrosa carituros arbore montes
et freta velivolas non habitura rates
fluminaque in fontes cursu reditura supino
gratia quam meriti possit abire tui.»
Haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate!
Sic fuerit vestrae causa peracta viae.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License