Missus es Euxinas quoniam,
Vestalis, ad undas,
ut positis reddas iura sub axe locis,
aspicis en praesens quali iaceamus in arvo,
nec me testis eris falsa solere queri.
Accedet voci per te non inrita nostrae,
Alpinis iuvenis regibus orte,
fides.
Ipse vides certe glacie concrescere Pontum,
ipse vides rigido stantia vina gelu;
ipse vides onerata ferox ut ducat Iazyx
per medias Histri plaustra bubulcus aquas.
Aspicis et mitti sub adunco toxica ferro
et telum causas mortis habere duas.
Atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,
non etiam proprio cognita Marte tibi!
Tendisti ad primum per densa pericula pilum,
contigit ex merito qui tibi nuper honor.
Sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens
ipsa tamen virtus ordine maior erit.
Non
negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam
puniceam Getico sanguine fecit aquam.
Non negat Aegisos, quae te
subeunte recepta
sensit in ingenio nil opis esse loci.
Nam, dubium positu melius defensa manune,
urbs erat in summo nubibus aequa iugo.
Sithonio regi ferus interceperat illam
hostis et ereptas victor
habebat opes,
donec fluminea devecta Vitellius unda
intulit exposito milite signa Getis.
At tibi, progenies alti fortissima Donni,
venit in adversos impetus ire viros.
Nec mora, conspicuus longe
fulgentibus armis,
fortia ne possint facta latere caves
ingentique gradu contra ferrumque locumque
saxaque brumali grandine plura subis.
Nec te missa super iaculorum turba moratur
nec quae vipereo tela cruore
madent.
Spicula cum pictis haerent in casside pennis
parsque fere scuti vulnere nulla vacat.
Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus,
sed minor est acri laudis amore dolor.
Talis apud Troiam Danais pro
navibus Aiax
dicitur Hectoreas sustinuisse faces.
Ut propius ventum est admotaque dextera dextrae
resque fero potuit comminus ense geri,
dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic
quotque neci dederis quosque
quibusque modis.
Ense tuo factos calcabas victor acervos
inpositoque Getes sub pede multus erat.
Pugnat ad exemplum primi minor ordine pili
multaque fert miles vulnera, multa facit.
Sed tantum virtus alios tua
praeterit omnes
ante citos quantum Pegasus ibat equos.
Vincitur Aegisos testataque tempus in omne
sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.
|