Littera sera quidem, studiis exculte Suilli,
huc tua pervenit, sed mihi grata tamen,
qua pia si possit superos lenire rogando
gratia, laturum te mihi dicis opem.
Ut iam nil praestes, animi sum factus amici
debitor et meritum velle iuvare voco.
Inpetus
iste tuus longum modo duret in aevum,
neve malis pietas sit tua lassa meis!
Ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis,
quae semper maneant inlabefacta precor.
Nam tibi quae coniunx, eadem
mihi filia paene est,
et quae te generum, me vocat illa virum.
Ei
mihi, si lectis vultum tu versibus istis
ducis et adfinem te pudet esse meum!
At
nihil hic dignum poteris reperire pudore
praeter Fortunam, quae mihi
caeca fuit.
Seu genus excutias, equites ab origine prima
usque per innumeros inveniemur avos;
sive velis qui sint mores inquirere nostri,
errorem misero detrahe, labe carent.
Tu modo si quid agi sperabis posse precando,
quos colis exora supplice voce deos.
Di
tibi sint Caesar iuvenis: tua numina placa!
hac certe nulla est notior ara tibi.
Non sinit illa sui vanas antistitis umquam
esse preces: nostris hinc pete rebus opem!
Quamlibet exigua si nos ea iuverit aura,
obruta de mediis cumba resurget aquis.
Tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis,
et valeant quantum numina testis ero.
Nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum
marmore: carpsit opes illa ruina meas.
Templa domus facient vobis urbesque beatae,
Naso suis opibus, carmine gratus erit.
Parva quidem fateor pro magnis munera reddi,
cum pro concessa verba salute damus.
Sed qui quam potuit dat maxima, gratus abunde est
et finem pietas contigit illa suum.
Nec quae de parva pauper dis libat acerra,
tura minus grandi quam data lance valent
agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco
victima Tarpeios inficit icta focos.
Nec tamen officio vatum per carmina facto
principibus res est aptior ulla viris.
Carmina vestrarum peragunt praeconia laudum
neve sit actorum fama caduca cavent.
Carmine fit vivax virtus expersque sepulcri
notitiam serae posteritatis habet.
Tabida consumit ferrum lapidemque vetustas
nullaque res maius tempore robur habet.
Scripta ferunt annos: scriptis Agamemnona nosti
et quisquis contra vel simul arma tulit.
Quis Thebas septemque duces sine carmine nosset
et quicquid post haec, quicquid et ante fuit?
Di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt
tantaque maiestas ore canentis eget.
Sic Chaos ex illa naturae mole prioris
digestum partes scimus habere suas;
sic adfectantes caelestia regna Gigantes
ad Styga nimbifero vindicis igne datos;
sic victor laudem superatis Liber ab Indis,
Alcides capta traxit ab Oechalia,
et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris,
sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
Si quid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro
restat in ingenio, serviet omne tibi.
Non potes officium vatis contemnere vates:
iudicio pretium res habet ista tuo.
Quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset,
gloria Pieridum summa futurus eras.
Sed dare materiam nobis quam carmina maius,
nec tamen ex toto deserere illa potes.
Nam modo bella geris, numeris modo verba coerces,
quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.
Utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est,
sed venit ad sacras nervus uterque manus,
sic tibi nec docti desunt nec principis artes,
mixta sed est animo cum Iove Musa tuo.
Quae quoniam nec nos unda submovit ab illa,
ungula Gorgonei quam cava fecit equi,
prosit opemque ferat communia sacra tueri
atque isdem studiis inposuisse manum.
Litora pellitis nimium subiecta Corallis
ut tandem saevos effugiamque Getas,
clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo
qui minus Ausonia distat ab urbe loco,
unde tuas possim laudes celebrare recentes
magnaque quam minima facta referre mora.
Tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli,
numina, pro socero paene precare tuo.
|