Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem
mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis
missaque, di faciant, auroram occurrat ad illam
bis senos fascis quae tibi prima dabit,
ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul
et fiam turbae pars ego nulla tuae,
in domini subeat partis et praestet amici
officium iusso littera nostra die.
Atque, ego si fatis genitus melioribus essem
et mea sincero curreret axe rota,
quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset
lingua salutandi munere functa tui
gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis
nec minus ille meus quam tuus esset honor.
Illa, confiteor, sic essem luce superbus
ut caperet fastus vix domus ulla meos,
dumque latus sancti cingit tibi turba senatus,
consulis ante pedes ire iuberer eques
et, quamquam cuperem semper tibi proximus esse,
gauderem lateris non habuisse locum
nec querulus, turba quamvis eliderer, essem,
sed foret a populo tum mihi dulce premi.
Prospicerem gaudens quantus foret agminis ordo
densaque quam longum turba teneret iter,
quoque magis noris quam me vulgaria tangant,
spectarem qualis purpura te tegeret.
Signa quoque in sella nossem formata curuli
et totum Numidi sculptile dentis opus.
At cum Tarpeias esses deductus in arces,
dum caderet iussu victima sacra tuo,
me quoque secreto grates sibi magnus agentem
audisset media qui sedet aede deus
turaque mente magis plena quam lance dedissem
ter quater imperii laetus honore tui.
Hic ego praesentes inter numerarer amicos,
mitia ius Urbis si modo fata darent,
quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas,
tunc oculis etiam percipienda foret.
Non ita caelitibus visum est, et forsitan aequis.
Nam quid me poenae causa negata iuvet?
Mente tamen, quae sola loco non exulat, utar,
praetextam fasces aspiciamque tuos.
Haec modo te populo reddentem iura videbit
et se secretis finget adesse tuis,
nunc longi reditus hastae subponere lustri
credet et exacta cuncta locare fide,
nunc facere in medio facundum verba senatu
publica quaerentem quid petat utilitas,
nunc pro Caesaribus superis decernere grates
albave opimorum colla ferire boum.
Atque utinam, cum iam fueris potiora precatus,
ut mihi placetur principis ira roges!
Surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara
detque bonum voto lucidus omen apex!
Interea, qua parte licet, ne cuncta queramur,
hic quoque te festum consule tempus agam.
Altera laetitiae est nec cedens causa priori:
successor tanti frater honoris erit.
Nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri
imperium Iani suscipit ille die,
quaeque est in vobis pietas, alterna feretis
gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
Sic tu bis fueris consul, bis consul et ille,
inque domo binus conspicietur honor.
Qui quamquam est ingens et nullum Martia summo
altius imperium consule Roma videt,
multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem
et maiestatem res data dantis habet.
Iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
talibus Augusti tempus in omne frui.
Quod tamen ab rerum cura propiore vacabit,
vota, precor, votis addite vestra meis,
et si quem dabit aura sinum, iactate rudentis,
exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
Praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus et illo
ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.
Hic tenuit Mysas gentis in pace fideli,
hic arcu fisos terruit ense Getas.
Hic raptam Troesmin celeri virtute recepit
infecitque fero sanguine Danuvium.
Quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli
et quam vicino terrear hoste roga,
sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
fiat an humanum victima dira caput,
mentiar, an coeat duratus frigore Pontus
et teneat glacies iugera multa freti.
Haec ubi narrarit, quae sit mea fama require,
quoque modo peragam tempora dura roga.
Non sumus hic odio nec scilicet esse meremur,
nec cum fortuna mens quoque versa mea est.
Illa quies animi quam tu laudare solebas,
ille vetus solito perstat in ore pudor.
Sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis
ut fera plus valeant legibus arma facit,
rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos
femina de nobis virve puerve queri.
Hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae,
haec quoniam tellus testificanda mihi est.
Illi me, quia velle vident, discedere malunt,
respectu cupiunt hic tamen esse sui.
Nec mihi credideris: extant decreta quibus nos
laudat et inmunes publica cera facit.
Conveniens miseris et quamquam gloria non sit,
proxima dant nobis oppida munus idem.
Nec pietas ignota mea est: videt hospita terra
in nostra sacrum Caesaris esse domo.
Stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,
numina iam facto non leviora deo.
Neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
hic aviae lateri proximus, ille patris.
His ego do totiens cum ture
precantia verba,
Eoo quotiens surgit ab orbe dies.
Tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet
officii testis Pontica terra mei.
Pontica me tellus, quantis hac possumus ara,
natalem ludis scit celebrare
dei.
Nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
Misit in has si quos longa Propontis aquas.
Is quoque quo Laevus fuerat sub praeside Pontus
audierit frater forsitan ista tuus.
Fortuna est inpar animo talique libenter
exiguas carpo munere pauper opes.
Nec vestris damus haec oculis procul Urbe remoti,
contenti tacita sed pietate sumus.
Et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures:
nil illi toto quod fit in orbe latet.
Tu certe scis haec, superis adscite, videsque,
Caesar, ut est oculis subdita terra tuis,
tu nostras audis inter convexa locatus
sidera, sollicito quas damus ore, preces.
Perveniant istuc et carmina forsitan illa
quae de te misi caelite facta novo!
Auguror his igitur flecti tua numina nec tu
inmerito nomen mite Parentis habes.
|