Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Nux

IntraText CT - Text

    • Textus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

NUX

 

Textus.

 

Nux ego iuncta viae cum sim sine crimine vitae,
a populo saxis praetereunte petor.
obruere ista solet manifestos poena nocentes,
publica cum lentam non capit ira moram.
nil ego peccavi nisi si peccare docetur
annua cultori poma referre suo.
at prius arboribus tum, cum meliora fuerunt
tempora, certamen fertilitatis erat.
tum domini memores sertis ornare solebant
agricolas fructu proveniente deos.
saepe tuas igitur, Liber, miratus es uvas,
mirata est oleas saepe Minerva suas,
pomaque laesissent matrem, nisi subdita ramo
longa laboranti furca tulisset opem.
quin etiam exemplo pariebat femina nostro,
nullaque non illo tempore mater erat.
at postquam platanis sterilem praebentibus umbram
uberior quavis arbore venit honor,
nos quoque frugiferae, si nux modo ponor in illis,
coepimus in patulas luxuriare comas.
nunc neque continuos nascuntur poma per annos,
uvaque laesa domum laesaque baca venit;
nunc uterum vitiat quae volt formosa videri,
raraque in hoc aevo est quae velit esse parens.
certe ego, si numquam peperissem, tutior essem:
ista Clytaemestra digna querela fuit.
si sciat hoc vitis, nascentes supprimet uvas,
orbaque, si sciat hoc, Palladis arbor erit.
hoc in notitiam veniat maloque piroque,
destituent silvas utraque poma suas.
audiat hoc cerasus, bacas exire vetabit:
audiat hoc ficus, stipes inanis erit.
non equidem invideo, numquam tamen ulla feritur,
quae sterilis sola est conspicienda coma.
cernite sinceros omnes ex ordine truncos,
qui modo nil quare percutiantur habent.
at mihi saeva nocent mutilatis vulnera ramis,
nudaque deiecto cortice ligna patent.
non odium facit hoc, sed spes *illustra rapinae:
sustineant aliae poma, querentur idem.
sic reus ille fere est, de quo victoria lucro
esse potest; inopis vindice facta carent.
sic timet insidias qui se scit ferre viator
cur timeat: tutum carpit inanis iter.
sic ego sola petor, solam quia causa petendi est;
frondibus intactis cetera turba viret.
nam quod habent frutices aliquando proxima nostri
fragmina, quod laeso vimine multa iacent,
non istis sua facta nocent, vicinia damnost:
excipiunt ictu saxa repulsa meo;
idque fide careat, si non, quae longius absunt,
nativom retinent inviolata decus.
ergo si sapiant et mentem verba sequantur,
devoveant umbras proxima quaeque meas.
quam miserum est odium damnis accedere nostris
meque ream nimiae proximitatis agi.
sed, puto, magna mea est operoso cura colono:
inveniat, dederit quid mihi praeter humum.
sponte mea facilis contempto nascor in agro,
parsque loci, qua sto, publica paene via est.
me sata ne laedam, quoniam et sata laedere dicor,
imus in extremo margine fundus habet.
non mihi falx nimias Saturnia deputat umbras,
duratam renovat non mihi fossor humum.
sole licet siccaque siti peritura laborem,
irriguae dabitur non mihi sulcus aquae.
at cum maturas fisso nova cortice rimas
nux agit, ad partes pertica saeva venit.
pertica dat plenis immitia vulnera ramis,
ne possim lapidum verbera sola queri.
poma cadunt mensis non interdicta secundis,
et condit lectas parca colona nuces.
has puer aut certo rectas dilaminat ictu
aut pronas digito bisve semelve petit.
quattuor in nucibus, non amplius, alea totast,
cum sibi suppositis additur una tribus.
per tabulae clivom labi iubet alter et optat,
tangat ut e multis quaelibet una suam.
est etiam par sit numerus qui dicat an impar,
ut divinatas auferat augur opes.
fit quoque de creta, qualem caeleste figuram
sidus et in Graecis littera quarta gerit.
haec ubi distincta est gradibus, quae constitit intus
quot tetigit virgas, tot capit ipsa nuces.
vas quoque saepe cavom spatio distante locatur,
in quod missa levi nux cadat una manu.
felix secreto quae nata est arbor in arvo
et soli domino ferre tributa potest.
non hominum strepitus audit, non illa rotarum,
non a vicina pulverulenta via est.
illa suo, quaecunque tulit, dare dona colono
et plenos fructus adnumerare potest.
at mihi maturos numquam licet edere fetus,
ante diemque meae decutiuntur opes.
lamina mollis adhuc, tenero est in lacte, quod intrast,
nec mala sunt ulli nostra futura bono:
iam tamen invenio qui me iaculentur et ictu
praefestinato munus inane petant.
si fiat rapti, fiat mensura relicti:
maiorem domini parte, viator, habes.
saepe aliquis, foliis ubi nuda cacumina vidit,
esse putat boreae triste furentis opus;
aestibus hic, hic me spoliatam frigore credit,
est quoque qui crimen grandinis esse putet.
at mihi nec grando, duris invisa colonis,
nec ventus fraudi solve geluve fuit:
fructus obest, peperisse nocet, nocet esse feracem,
quaeque fuit multis, ei mihi, praeda malost.
praeda malo, Polydore, fuit tibi, praeda nefandae
coniugis Aonium misit in arma virum.
Hesperii regis pomaria tuta fuissent,
una sed immensas arbor habebat opes.
at rubus et sentes tantummodo laedere natae
spinaque vindicta cetera tuta sua est.
me, quia nec noceo nec obuncis vindicor hamis,
missa petunt avida saxa proterva manu.
quid si non aptas solem mutantibus umbras,
finditur Icario cum cane terra, darem?
quid nisi suffugium nimbos vitantibus essem,
non expectata cum venit imber aqua?
omnia cum faciam, cum praestem sedula cunctis
officium, saxis officiosa petor.
haec mihi perpessae domini patienda querelast:
causa habeor, quare sit lapidosus ager.
dumque repurgat humum collectaque saxa remittit,
semper habent in me tela parata viae.
ergo invisa aliis uni mihi frigora prosunt:
illo me tutam tempore praestat hiemps.
nuda quidem tunc sum, nudam tamen expedit esse,
non spolium de me quod petat hostis habet.
at simul invidimus nostris sua munera ramis,
saxa novos fructus grandine plura petunt.
forsitan hoc aliquis dicat «quae publica tangunt,
carpere concessum est: hoc via iuris habet».
si licet hoc, oleas destringite, caedite messes,
inprobe, vicinum carpe, viator, holus.
intret et Urbanas eadem petulantia portas,
sitque tuis muris, Romule, iuris idem:
quilibet argentum prima de fronte tabernae
tollat et ad gemmas quilibet alter eat.
auferat hic aurum, peregrinos ille lapillos
et, quascunque potest tangere, tollat opes.
sed neque tolluntur nec, dum regit omnia Caesar,
incolumis tanto praeside raptor erit.
at non ille deus pacem intra moenia finit:
auxilium toto spargit in orbe suom.
quid tamen hoc prodest, media si luce palamque
verberor et tutae non licet esse nuci?
ergo nec nidos foliis haerere nec ullam
sedibus in nostris stare videtis avem.
at lapis in ramo sedit quicunque bifurco,
haeret ut et capta victor in arce sua.
cetera saepe tamen potuere admissa negari,
et crimen noxa est infitiata suom:
nostra notat fusco digitos iniuria suco
cortice contactas inficiente manus.
ille cruor meus est, illo maculata cruore
non profectura dextra lavatur aqua.
o, ego, cum longae venerunt taedia vitae,
optavi quotiens arida facta mori.
optavi quotiens aut caeco turbine verti
aut valido missi fulminis igne peti.
atque utinam subitae raperent mea poma procellae,
vel possem fructus excutere ipsa meos.
sic, ubi detracta est a te tibi causa pericli,
quod superest, tutum, Pontice castor, habes.
quid mihi tunc animi est, ubi sumit tela viator
atque oculis plagae destinat ante locum?
nec vitare licet moto fera vulnera trunco,
quem sub humo radix curvaque vincla tenent.
corpora praebemus plagis, ut saepe sagittis,
quem populus manicas deposuisse vetat,
utque gravem candens ubi tolli vacca securim
aut stringi cultros in sua colla videt.
saepe meas vento frondes tremuisse putastis,
sed metus in nobis causa tremoris erat.
si merui videorque nocens, excidite ferro
nostraque fumosis urite membra focis,
[si merui videorque nocens, imponite flammae,
et liceat miserae dedecus esse semel].
si nec cur urar nec cur excidar habetis,
parcite: sic coeptum perficiatis iter.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License