Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Tristia

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
      • -7-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-7-

 

Si quis habes nostri similes in imagine vultus,
deme meis hederas, Bacchica serta, comis.
ista decent laetos felicia signa poetas:
temporibus non est apta corona meis.
hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici,
in digito qui me fersque refersque tuo,
effigiemque meam fulvo complexus in auro
cara relegati, quae potes, ora vides.
quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan
«quam procul a nobis Naso sodalis abest
grata tua est pietas, sed carmina maior imago
sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
carmina mutatas hominum dicentia formas,
infelix domini quod fuga rupit opus.
haec ego discedens, sicut bene multa meorum,
ipse mea posui maestus in igne manu.
utque cremasse suum fertur sub stipite natum
Thestias et melior matre fuisse soror,
sic ego non meritos mecum peritura libellos
imposui rapidis viscera nostra rogis:
vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus,
vel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant
(pluribus exemplis scripta fuisse reor),
nunc precor ut vivant et non ignava legentem
otia delectent admoneantque mei.
nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,
nesciet his summam siquis abesse manum.
ablatum mediis opus est incudibus illud,
defuit et coeptis ultima lima meis.
et veniam pro laude peto, laudatus abunde,
non fastiditus si tibi, lector, ero.
hos quoque sex versus, in prima fronte libelli
si praeponendos esse putabis, habe:
«orba parente suo quicumque volumina tangis,
his saltem vestra detur in urbe locus.
quoque magis faveas, non haec sunt edita ab ipso,
sed quasi de domini funere rapta sui.
quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit,
emendaturus, si licuisset, eram.»




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License