Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Tristia

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
      • -8-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-8-

 

In caput alta suum labentur ab aequore retro
flumina, conversis Solque recurret equis:
terra feret stellas, caelum findetur aratro,
unda dabit flammas, et dabit ignis aquas,
omnia naturae praepostera legibus ibunt,
parsque suum mundi nulla tenebit iter,
omnia iam fient, fieri quae posse negabam,
et nihil est, de quo non sit habenda fides.
haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo,
laturum misero quem mihi rebar opem.
tantane te, fallax, cepere oblivia nostri,
adflictumque fuit tantus adire timor,
ut neque respiceres nec solarere iacentem,
dure, neque exequias prosequerere meas?
illud amicitiae sanctum et venerabile nomen
re tibi pro vili sub pedibusque iacet?
quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem
visere et alloquio parte levare tuo,
inque meos si non lacrimam demittere casus,
pauca tamen ficto verba dolore pati,
idque, quod ignoti faciunt vel dicere saltem,
et vocem populi publicaque ora sequi?
denique lugubres vultus numquamque videndos
cernere supremo dum licuitque die,
dicendumque semel toto non amplius aevo
accipere et parili reddere voce «vale»?
at fecere alii nullo mihi foedere iuncti,
et lacrimas animi signa dedere sui.
quid, nisi convictu causisque valentibus essem
temporis et longi vinctus amore tibi?
quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses,
tot nossem lusus seriaque ipse tua?
quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses,
adscitus totiens in genus omne loci?
cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos?
cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?
non ego te genitum placida reor urbe Quirini,
urbe, meo quae iam non adeunda pede est,
sed scopulis, Ponti quos haec habet ora sinistri,
inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis:
et tua sunt silicis circum praecordia venae,
et rigidum ferri semina pectus habet,
quaeque tibi quondam tenero ducenda palato
plena dedit nutrix ubera, tigris erat:
aut mala nostra minus quam nunc aliena putares,
duritiaeque mihi non agerere reus.
sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,
ut careant numeris tempora prima suis,
effice, peccati ne sim memor huius, et illo
officium laudem, quo queror, ore tuum.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License