Haec
mea si casu miraris epistula quare
alterius digitis scripta sit, aeger eram.
Aeger
in extremis ignoti partibus orbis,
incertusque meae paene salutis eram.
Quem mihi nunc animum dira regione iacenti
inter Sauromatas esse Getasque putes?
Nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,
terraque nescioquo non placet ipsa modo.
Non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,
nullus, Apollinea qui levet arte malum,
non qui soletur, non qui labentia tarde
tempora narrando fallat, amicus adest.
Lassus in extremis iaceo populisque locisque,
et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
Omnia cum subeant, vincis tamen omnia, coniunx,
et plus in nostro pectore parte tenes.
Te loquor absentem, te vox mea nominat unam;
nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.
Quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
ut foret amenti nomen in ore tuum.
Si iam deficiam, subpressaque lingua palato
vix instillato restituenda mero,
nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,
spesque tui nobis causa vigoris erit.
Ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic
iucundum nostri nescia tempus agis?
Non agis, adfirmo. Liquet hoc, carissima, nobis,
tempus agi sine me non nisi triste tibi.
Si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos,
et mihi vivendi tam cito finis adest,
quantum erat, o magni, morituro parcere, divi,
ut saltem patria contumularer humo?
Vel poena in tempus mortis dilata fuisset,
vel praecepisset mors properata fugam.
Integer hanc potui nuper bene reddere lucem;
exul ut occiderem, nunc mihi vita data est.
Tam procul ignotis igitur moriemur in oris,
et fient ipso tristia fata loco;
nec mea consueto languescent corpora lecto,
depositum nec me qui fleat, ullus erit;
nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora
accedent animae tempora parva meae;
nec mandata dabo, nec cum clamore supremo
labentes oculos condet amica manus;
sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri
indeploratum barbara terra teget.
Ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente,
et feries pavida pectora fida manu?
Ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes,
clamabis miseri nomen inane viri?
Parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:
non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
Cum patriam amisi, tunc me periisse putato:
et prior et gravior mors fuit illa mihi.
Nunc, si forte potes (sed non potes, optima coniunx)
finitis gaude tot mihi morte malis.
Quod potes, extenua forti mala corde ferendo,
ad quae iampridem non rude pectus habes.
Atque utinam pereant animae cum corpore nostrae,
effugiatque avidos pars mihi nulla rogos.
Nam si morte carens vacua volat altus in aura
spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
perque feros Manes hospita semper erit.
Ossa tamen facito parva referantur in urna:
sic ego non etiam mortuus exul ero.
Non
vetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum
supposuit tumulo rege vetante soror.
Atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
inque suburbano condita pone solo;
quosque legat versus oculo properante viator,
grandibus in tituli marmore caede notis:
«hic ego qui iaceo tenerorum lusor amorum
ingenio perii Naso poeta meo;
at tibi qui transis ne sit grave quisquis amasti
dicere» «Nasonis molliter ossa cubent»
hoc satis in titulo est. Etenim
maiora libelli
et diuturna magis sunt monimenta mihi,
quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
nomen et auctori tempora longa suo.
Tu
tamen extincto feralia munera semper
deque tuis lacrimis umida serta dato.
Quamvis in cineres corpus mutaverit ignis
sentiet officium maesta favilla pium.
Scribere plura libet: sed vox mihi fessa loquendo
dictandi vires siccaque lingua negat.
Accipe supremo dictum mihi forsitan ore,
quod, tibi qui mittit, non habet ipse, «vale».
|