Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Tristia

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.
      • -4b-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-4b-

 

Proxima sideribus tellus Erymanthidos Ursae
me tenet, adstricto terra perusta gelu.
Bosporos et Tanais superant Scythiaeque paludes
vix satis et noti nomina pauca loci.
ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.
Heu quam vicina est ultima terra mihi!
At longe patria est, longe carissima coniunx,
quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
Sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est
corpore: sunt animo cuncta videnda meo.
Ante oculos errant domus, urbsque et forma locorum,
acceduntque suis singula facta locis.
Coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est.
Illa meos casus ingravat, illa levat:
ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem
inpositumque sibi firma tuetur onus.
Vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,
dicere quos cupio nomine quemque suo.
Sed timor officium cautus compescit, et ipsos
in nostro poni carmine nolle puto.
Ante volebatis, gratique erat instar honoris,
versibus in nostris nomina vestra legi.
Quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque
alloquar, et nulli causa timoris ero.
Nec meus indicio latitantes versus amicos
protrahit. Occulte siquis amabat, amet.
Scite tamen, quamvis longe regione remotus
absim, vos animo semper adesse meo.
Et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate,
fidam proiecto neve negate manum.
Prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam
contacti simili sorte rogetis idem.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License